Concordi lætitia. Canto Gregoriano


1. Concordi lætitia,
Propulsa mæstitia,
Mariæ præconia
Recolat Ecclesia:
Virgo Maria!

2. Quæ felici gaudio,
Resurgente Domino,
Floruit ut lilium,
Vivum cernens Filium:
Virgo Maria!

3. Quam concentu parili
Chori laudant caelici,
Et nos cum cælestibus
Novum melos pangimus:
Virgo Maria!

4. O Regina virginum,
Votis fave supplicum,
Et post mortis stadium,
Vitæ confer praemium:
Virgo Maria!

5. Gloriosa Trinitas,
Indivisa Unitas,
Ob Mariae merita,
Nos salva per saecula:
Virgo Maria! Amen.
Descargar partitura

Indicación

Para descargar las partituras y acordes para guitarra, debes contar con Adobe Reader. Puedes descargarlo AQUÍ

Cómo hacer el vibrato en el canto

Archivo del blog