Tota Pulchra es


1. Tota Pulchra es, O Maria, tota pulchra es,
et macula non est in te.
Quam speciosa, quam suavis
in deliciis conceptio illibata!
Veni, veni de Libano,
veni, veni de Libano,
veni, veni, coronaberis.

2. Tu progrederis ut aurora valde rutilans,
affers gaudia salutis.
Per te ortus est Christus Deus,
sol justitiae, o fulgida porta lucis.
Veni, veni de Libano,
veni, veni de Libano,
veni, veni, coronaberis.

3. Sicut lilium inter spinas: inter filias
sic tu Virgo benedicta.
Tuum refulget vestimentum
ut nix candidum, sicut sol facies tua.
Veni, veni de Libano,
veni, veni de Libano,
veni, veni, coronaberis.

Indicación

Para descargar las partituras y acordes para guitarra, debes contar con Adobe Reader. Puedes descargarlo AQUÍ

Cómo hacer el vibrato en el canto

Archivo del blog