STABAT MATER (Secuencia)


Gregoriano
1. Stabat Mater Dolorosa
juxta crucem lacrimosa,
dum pendebat Filius.
2. Cujus animam gementem,
Contristatam et dolentem
Pertransivit gladius.
3. O quam tristis et afflicta
Fuit ilia benedicta
Mater Unigeniti!
4. Quae moerebat et dolebat,
Pia Mater, dum videbat
Nati poenas inclyti.
5. Quis est homo qui non fleret,
Matrem Christi si videret
In tanto supplicio?
6. Quis non posset contristari,
Christi Matrem contemplari
Dolentem cum Filio?
7. Pro peccatis suae gentis,
Vidit Jesum in tormentis,
Et flagellis subditum.
8. Vidit suum dulcem natum
Moriendo desolatum,
Dum emisit spiritum.
9. Eia Mater, fons amoris,
Me sentire vim doloris
Fac, ut tecum lugeam.
10. Fac ut ardeat cor meum
In amando Christum Deum,
Ut sibi complaceam. Amen.
Descargar Partitura

Indicación

Para descargar las partituras y acordes para guitarra, debes contar con Adobe Reader. Puedes descargarlo AQUÍ

Cómo hacer el vibrato en el canto

Archivo del blog